Illo omnis consolatio mihi vertenda est, unde vera vis materni doloris oritur: " Ergo complexu fili carissimi careo; non conspectu eius, non sermone possum frui I Ubi est ille, quo viso tristem vultum relaxavi, in quo omnes sollicitudines meas deposui? Ubi conloquia, quorum inexplebilis eram? Ubi studia, quibus libentius quam femina, familiarius quam mater intereram? Ubi ille occursus? Ubi matre visa semper puerilis hilaritas?