Non est quod ad quasdam feminas respicias, quarum tristitiam semel sumptam mors finivit (nosti quasdam, quae amissis filiis imposita lugubria numquam exuerunt). A te plus exigit vita ab initio fortior; non potest muliebris excusatio contingere ei, a qua omnia muliebria vitia afuerunt.