Scio rem non esse in nostra potestate nec ullum adfectum servire, minime vero eum, qui ex dolore nascitur; ferox enim et adversus omne remedium contumax est. Volumus interim illum obruere et devorare gemitus; per ipsum tamen compositum fletumque vultum lacrimae profunduntur. Ludis interim aut gladiatoribus animum occupamus; at illum inter ipsa, quibus avocatur, spectacula levis aliqua desiderii nota subruit. Ideo melius est vincere illum quam fallere;