Ab his ad nepotes quoque respice—Marcum blandissimum puerum, ad cuius conspectum nulla potest durare tristitia; nihil tam magnum, nihil tam recens in cuiusquam pectore furit, quod non circumfusus ille permulceat.