Numerarem inter magna solacia patrem quoque tuum, nisi abesset; nunc tamen ex adfectu tuo, qui illius in te sit cogita; intelleges, quanto iustius sit te illi servari quam mihi impendi. Quotiens te immodica vis doloris invaserit et sequi se iubebit, patrem cogita! Cui tu quidem tot nepotes pronepotesque dando effecisti, ne unica esses; consummatio tamen aetatis actae feliciter in te vertitur. Illo vivo nefas est te, quod vixeris, queri.