Dicet aliquis: " Quod hoc genus est consolandi, obliterata mala revocare et animum in omnium aerumnarum suarum conspectu conlocare vix unius patientem? " Sed is cogitet, quaecumque usque eo perniciosa sunt, ut contra remedium convaluerint, plerumque contrariis curari. Omnis itaque luctus illi suos, omnia lugubria admovebo; hoc erit non molli via mederi, sed urere ac secare. Quid consequar? Ut pudeat animum tot miseriarum victorem aegre ferre unum vulnus in corpore tam cicatricoso.