Lamentationes quidem et heiulatus et alia, per quae fere muliebris dolor tumultuatur, amove; perdidisti enim tot mala, si nondum misera esse didicisti. Ecquid videor non timide tecum egisse? Nihil tibi subduxi ex malis tuis, sed omnia coacervata ante te posui.