Bona condicione geniti sumus, si eam non deseruerimus. Id egit rerum natura, ut ad bene vivendum non magno apparatu opus esset; unusquisque facere se beatum potest. Leve momentum in adventiciis rebus est et quod in neutram partem magnas vires habeat. Nec secunda sapientem evehunt nec adversa demittunt; laboravit enim semper, ut in se plurimum poneret, ut a se omne gaudium peteret. Quid ergo?