Quid tam nudum inveniri potest, quid tam abruptum undique quam hoc saxum? Quid ad copias respicienti ieiunius? Quid ad homines inmansuetius? Quid ad ipsum loci situm horridius? Quid ad caeli naturam intemperantes? Plures tamen hic peregrini quam cives consistunt. Usque eo ergo commutatio ipsa locorum' gravis non est, ut hic quoque locus a patria quosdam abduxerit.