Quod non miraberis, si primam eius originem aspexeris. Non est ex terreno et gravi concreta corpore, ex illo caelesti spiritu descendit; caelestium autem natura semper in motu est, fugit et velocissimo cursu agitur. Aspice sidera mundum inlustrantia; nullum eorum perstat. Sol