Haec etiam si quis singula parum iudicat efficacia ad consolandum exulem, utraque in unum conlata fatebitur plurimum posse. Quantulum enim est, quod perdidimus! Duo quae pulcherrima sunt, quocumque nos moverimus, sequentur: natura communis et propria virtus.