Difficillimum ex omnibus quae proposui videtur quod primum dixi, pro ipsis esse quibus e veniunt ista quae horremus ac tremimus. " Pro ipsis est," inquis, " in exilium proici, in egestatem deduci, liberos coniugem ecferre, ignominia affici, debilitari? " Si miraris haec pro aliquo esse, miraberis quosdam ferro et igne curari nec minus fame ac siti. Sed si cogitaveris tecum remedii causa quibusdam et radi ossa et legi et extrahi venas et quaedam amputari membra quae sine totius pernicie corporis haerere non poterant, hoc quoque patieris probari tibi, quaedam incommoda pro is esse quibus accidunt, tam me hercules quam quaedam quae laudantur atque appetuntur contra eos esse quos delectaverunt, simillima cruditatibus ebrietatibusque et ceteris quae necant per voluptatem.