Miseri tibi videntur? Nihil miserum est quod in naturam consuetudo perduxit; paulatim enim voluptati sunt quae necessitate coeperunt. Nulla illis domicilia nullaeque sedes sunt nisi quas lassitudo in diem posuit; vilis et hic quaerendus manu victus, horrenda iniquitas caeli, intecta corpora; hoc quod tibi calamitas videtur tot gentium vita est! Quid miraris bonos viros, ut confirmentur, concuti?