Hanc quoque animosam Demetri fortissimi viri vocem audisse me memini: " Hoc unum," inquit, " de vobis, di immortales, queri possum, quod non ante mihi notam voluntatem vestram fecistis; prior enim ad ista venissem, ad quae nunc vocatus adsum. Vultis liberos sumere? vobis illos sustuli. Vultis aliquam partem corporis? sumite; non magnam rem promitto, cito totum relinquam. Vultis spiritum? quidni? nullam moram faciam, quo minus recipiatis quod dedistis. A volente feretis quicquid petieritis.