" Quare tamen deus tam iniquus in distributione fati fuit, ut bonis viris paupertatem et vulnera et acerba funera ascriberet? " Non potest artifex mutare materiam; hoc passa est. Quaedam separari a quibusdam non possunt, cohaerent, in- dividua sunt. Languida ingenia et in somnum itura aut in vigiliam somno simillimam inertibus nectuntur elementis; ut efficiatur vir cum cura dicendus, fortiore fato opus est. Non erit illi planum iter; sursum oportet ac deorsum eat, fluctuetur ac navigium in turbido regat. Contra fortunam illi tenendus est cursus; multa accident dura, aspera, sed quae molliat et complanet ipse.