' At multa incidunt tristia, horrenda, dura toleratu.' Quia non poteram vos istis subducere, animos vestros adversus omnia armavi; ferte fortiter. Hoc est quo deum antecedatis; ille extra patientiam malorum est, vos supra patientiam. Contemnite paupertatem; nemo tam pauper vivit quam natus est. Contemnite dolorem; aut solvetur aut solvet. Contemnite mortem; quae vos aut finit aut transfert. Contemnite for- tunam; nullum illi telum quo feriret animum dedi.