Rogo itaque, si quod habes remedium, quo hanc fluctuationem meam sistas, dignum me putes qui tibi tranquillitatem debeam. Non esse periculosos hos id, de quo queror, exprimam, non tempestate vexor sed nausea. Detrahe ergo quicquid hoc est mali et succurre in conspectu terrarum laboranti.