Magna quidem res tuas mercede colui, sed quia ita imperas, do, cedo gratus libensque. Si quid habere me tui volueris etiamnunc, servabo; si aliud placet, ego vero factum signatumque argentum, domum familiamque meam reddo, restitue." Appellaverit natura quae prior nobis credidit, et huic dicemus: " Recipe animum meliorem quam dedisti. Non tergiversor nec refugio; paratum habes a volente quod non sentienti dedisti: aufer."