Qui mortem timebit, nihil umquam pro homine vivo faciet. At qui sciet hoc sibi cum conciperetur statim condictum, vivet ad formulam et simul illud quoque eodem animi robore praestabit, ne quid ex iis, quae eveniunt, subitum sit. Quicquid enim fieri potest, quasi futurum sit, prospiciendo malorum omnium impetus molliet, qui ad praeparatos expectantesque nihil adferunt novi; securis et beata tantum spectantibus graves veniunt. Morbus est, captivitas, ruina, ignis; nihil horum repentinum est: