Hoc est quare sapienti nihil contra opinionem dicamus accidere: non illum casibus hominum excerpimus sed erroribus, nec illi omnia ut voluit cedunt, sed ut cogitavit; imprimis autem cogitavit aliquid posse propositis suis resistere. Necesse est autem levius ad animum pervenire destitutae cupiditatis dolorem, cui successum non utique promiseris.