" Sed quia in hac," inquit, " tam insana hominum ambitione tot calumniatoribus in deterius recta torquentibus parum tuta simplicitas est et plus futurum semper est quod obstet quam quod succedat, a foro quidem et publico recedendum est, sed habet ubi se etiam in privato laxe explicet magnus animus; nec ut leonum animaliumque impetus caveis coercetur, sic hominum, quorum maximae in seducto actiones sunt.