Ergo si tempus in studia conferas, quod subduxeris officiis, non deserueris nec munus detrectaveris. Neque enim ille solus militat, qui in acie stat et cornu dextrum laevumque defendit, sed et