Sed vide, ne totum istud tuum vitium sit; non vis enim nisi consul aut prytanis aut ceryx aut sufes administrare rem publicam. Quid si militare nolis nisi imperator aut tribunus? Etiam si alii primam frontem tenebunt, te sors inter triarios posuerit, inde voce, adhortatione, exemplo, animo milita; praecisis quoque manibus ille in proelio invenit, quod partibus conferat, qui stat tamen et clamore iuvat.