Quanto ille iustior, qui nuntiata fili morte dignam magno viro vocem emisit: " Ego cum genui, tum moriturum scivi." Prorsus non mireris ex hoc natum esse, qui fortiter mori posset. Non accepit tamquam novum nuntium filii mortem; quid enim est novi hominem mori, cuius tota vita nihil aliud quam ad mortem iter est? " Ego eum genui, tum moriturum scivi."