Omnis istos una tecum perculsos vides nec posse tibi subvenire, immo etiam ultro expectare, ut a te subleventur, intellegis; et ideo quanto minus in illis doctrinae minusque ingenii est, tanto magis obsistere te necesse est communi malo. Est autem hoc ipsum solacii loco, inter multos dolorem suum dividere; qui quia dispensatur inter plures, exigua debet apud te parte subsidere. Non desinam totiens tibi offerre Caesarem.