Nullus itaque melius has adloquendi partes occupaverit. Aliud habebunt hoc dicente pondus verba velut ab oraculo missa; omnem vim doloris tui divina eius contundet auctoritas. Hunc itaque tibi puta dicere: " Non te solum fortuna desumpsit sibi, quem tam gravi afficeret iniuria; nulla domus in toto orbe terrarum aut est aut fuit sine aliqua comparatione. Transibo exempla vulgaria, quae etiam si minora, tamen innumera sunt, ad fastus te et annales perducam publicos.