" Quid tibi referam Scipionem Africanum, cui mors fratris in exilio nuntiata est? Is frater, qui eripuit fratrem carceri, non potuit eripere fato. Et quam impatiens iuris aequi pietas Africam fuerit, cunctis apparuit; eodem enim die Scipio Africanus, quo viatoris manibus fratrem abstulerat, tribuno quoque plebis privatus intercessit. Tam magno tamen fra- trem desideravit hic animo, quam defenderat.