“Quid referam duorum Lucullorum diremptam morte concordiam? Quid Pompeios? quibus ne hoc quidem saeviens reliquit fortuna, ut una eademque conciderent ruina. Vixit Sextus Pompeius primum sorori superstes, cuius morte Optime cohaerentis Romanae pacis vincula resoluta sunt, idemque hic vixit superstes optimo fratri, quem fortuna in hoc evexerat, ne minus alte eum deiceret, quam patrem deiecerat; et post hunc tamen casum Sextus Pompeius non tantum dolori, sed etiam bello suffecit.