Fortuna impotens, quales ex humanis malis tibi ipsa ludos facis! Eo ipso tempore, quo M. Antonius civium suorum vitae sedebat mortisque arbiter, M. Antonii frater duci iubebatur ad supplicium! Tulit hoc tamen tam triste vulnus eadem magnitudine animi M. Antonius, qua omnia alia adversa toleraverat, et hoc fuit eius lugere viginti legionum sanguine fratri parentare.