Noli ergo contra te ingenio uti tuo, noli adesse dolori tuo. Potest quidem eloquentia tua quae parva sunt approbare pro magnis, rursus magna attenuare et ad minima deducere; sed alio istas vires servet suas, nunc tota se in solacium tuum conferat. Et tamen dispice, ne hoc iam quoque ipsum sit supervacuum; aliquid enim a nobis natura exigit, plus vanitate contrahitur.