Pecuniam eriperes? Numquam illi obnoxius fuit; nunc quoque, quantum potest, illam a se abigit et in tanta facilitate adquirendi nullum maiorem ex ea fructum quam contemptum eius petit.