Eriperes illi bonam opinionem? Solidior est haec apud eum, quam ut a te quoque ipsa concuti possit. Eriperes bonam valetudinem? Sciebas animum eius liberalibus disciplinis, quibus non innutritus tantum sed innatus est, sic esse fundatum, ut supra omnis corporis dolores emineret. Eriperes spiritum?