Illud quoque te non minimum adiuvent, si cogitaverit nulli minus gratum esse dolorem tuum quam ei, cui praestari videtur; torqueri ille te aut non vult aut non intellegit. Nulla itaque eius officii ratio est, quod ei, cui praestatur, si nihil sentit, super- vacuum est, si sentit, ingratum est.