Illud quoque magno tibi erit levamento, si saepe te sic interrogaveris: " Utrumne meo nomine doleo an eius qui decessit? Si meo, perit indulgentiae iactatio et incipit dolor hoc uno excusatus, quod honestus est, eum ad utilitatem respicit, a pietate desciscere; nihil autem minus bono viro convenit quam in fratris luctu calculos ponere.