Ecce Romanos quoque invasit inane studium supervacua discendi. His diebus audii quendam referentem, quae primus quisque ex Romanis ducibus fecisset; primus navali proelio Duilius vicit, primus Curius Dentatus in triumpho duxit elephantos. Etiamnunc ista, etsi ad veram gloriam non tendunt, circa civilium tamen operum exempla versantur; non est pro- futura talis scientia, est tamen quae nos speciosa rerum vanitate detineat.