Solemus dicere non fuisse in nostra potestate, quos sortiremur parentes, forte hominibus datos; nobis vero ad nostrum arbitrium nasci licet. Nobilissimorum ingeniorum familiae sunt; elige in quam adscisci velis; non in nomen tantum adoptaberis, sed in ipsa bona, quae non erunt sordide nec maligne custodienda; maiora fient, quo illa pluribus diviseris.