multos aut affectatio alienae fortunae aut suae querella nihil certum sequentis vaga et inconstans et sibi displicens levitas per nova consilia iactavit; quibusdam nihil, quo cursum derigant, placet, sed marcentis oscitantisque fata deprendunt, adeo ut quod apud maximum poetarum more oraculi dictum est, verum esse non dubitem: " Exigua pars est vitae, qua vivimus." Ceterum quidem omne spatium non vita sed tempus est.