Vestra me hercules vita, licet supra mille annos exeat, in artissimum contrahetur; ista vitia nullum non saeculum de- vorabunt. Hoc vero spatium quod, quamvis natura currit, ratio dilatat, cito vos effugiat necesse est; non enim adprenditis nec retinetis nec velocissimae omnium rei moram facitis, sed abire ut rem super- vacuam ac reparabilem sinitis.