Nec ignoro ceteros quoque affectus vix occultari, libidinem metumque et audaciam dare sui signa et posse praenosci; neque enim ulla vehementior intrat concitatio, quae nihil moveat in vultu. Quid ergo interest? Quod alii affectus apparent, hic eminet.