Quo alio Fabius affectas imperii vires recreavit, quam quod cunctari et trahere et morari sciit, quae omnia irati nesciunt? Perierat imperium, quod tunc in extremo stabat, si Fabius tantum ausus esset quantum ira suadebat: habuit in consilio fortunam publicam et aestimatis viribus, ex quibus iam perire nihil sine universo poterat, dolorem ultionemque seposuit in unam utilitatem et occasiones intentus; iram ante vicit quam Hannibalem. Quid Scipio?