"Quid ergo? " inquit, " vir bonus non irascitur, si caedi patrem suum viderit, si rapi matrem? " Non irascetur, sed vindicabit, sed tuebitur. Quid autem times, ne parum magnus illi stimulus etiam sine ira pietas sit? Aut dic eodem modo: " Quid ergo? Cum videat secari patrem suum filiumve, vir bonus non flebit nec linquetur animo? " Quae accidere feminis videmus, quotiens illas levis periculi suspicio perculit.