" Utilis," inquit, " ira est, quia pugnaciores facit." Isto modo et ebrietas; facit enim protervos et audaces multique meliores ad ferrum fuere male sobrii; isto modo dic et phrenesin atque insaniam viribus necessariam, quia saepe validiores furor reddit. Quid?