Quid, quod ad actiones quoque, in quibus solis opera iracundiae videtur necessaria, multo per se ratio fortior est? Nam eum iudicavit aliquid faciendum, in eo perseverat; nihil enim melius inventura est se ipsa, quo mutetur; ideo stat semel constitutis.