Multum, inquam, interest inter sublimem animum et superbum. Iracundia nihil amplum decorumque molitur; contra mihi videtur veternosi et infelicis animi, imbecillitatis sibi conscii, saepe indolescere, ut exulcerata et aegra corpora, quae ad tactus levissimos gemunt. Ita ira muliebre maxime ac puerile vitium est. " At incidit et in viros." Nam viris quoque puerilia ac muliebria ingenia sunt.