" Ut scias," inquit, " non esse iram poenae cupiditatem, infirmissimi saepe potentissimis irascuntur nec poenam concupiscunt quam non sperant." Primum diximus cupiditatem esse poenae exigendae, non facultatem; concupiscunt autem homines et quae non possunt. Deinde nemo tam humilis est, qui poenam vel summi hominis sperare non possit; ad nocendum potentes sumus. Aristotelis finitio non multum a nostra abest;