Non enim, ut dixi, separatas ista sedes suas diductasque habent, sed affectus et ratio in melius peiusque mutatio animi est. Quomodo ergo ratio occupata et oppressa vitiis resurget, quae irae cessit? Aut quemadmodum ex confusione se liberabit, in qua peiorum mixtura praevaluit? " Sed quidam," inquit, " in ira se continent.