" Ira," inquit Aristoteles, " necessaria est, nec quicquam sine illa expugnari potest, nisi illa implet animum et spiritum accendit; utendum autem illa est non ut duce sed ut milite." Quod est falsum. Nam si exaudit rationem sequiturque qua ducitur, iam non est ira, cuius proprium est contumacia; si vero repugnat et non ubi iussa est quiescit, sed libidine ferociaque provehitur,tam inutilis animi minister est quam miles, qui signum receptui neglegit.