Illud potius cogitabis, non esse irascendum erroribus. Quid enim, si quis irascatur in tenebris parum vestigia certa ponentibus? Quid, si quis surdis imperia non exaudientibus? Quid, si pueris, quod neglecto dispectu officiorum ad lusus et ineptos aequalium iocos spectent? Quid, si illis irasci velis, qui,