Deinde non ideo quaedam, quia sunt terribiliora, potiora sunt, nec hoc sapienti diei velim: " Quod ferae, sapientis quoque telum est, timeri." Quid? Non timetur febris, podagra, ulcus malum? Numquid ideo quicquam in istis boni est? An contra omnia despecta foedaque et turpia, ipsoque eo timentur? Sic ira per se deformis est et minime metuenda, at timetur a pluribus sicut deformis persona ab infantibus.