Nihil ex his, quae animum fortuito impellunt, adfectus vocari debet; ista, ut ita dicam, patitur magis animus quam facit. Ergo adfectus est non ad oblatas rerum species moveri, sed permittere se illis et hunc fortuitum motum prosequi.